| Lugete, o Veneres
Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum! Passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat. Nam mellitus erat, suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc |
ad solam dominam usque
pipiabat. qui nunc it per iter tenebricosum illud, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis! Nam bellum mihi passerem abstulistis. O factum male, o miselle passer! tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli! |
| Miser Catulle,
desinas ineptire, et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat, amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum jocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat. Fulsere vere candidi tibi soles. Nunc jam illa non vult: tu quoque, impotens, noli nec quae fugit sectare, nec miser vive, |
sed obstinata mente
perfer, obdura. Vale, puella, jam Catullus obdurat: nec te requiret nec rogabit invitam. At tu dolebis cum rogaberis nulla. Scelesta, vae te! quae tibi manet vita? quis nunc te adibit? cui videberis bella? quem nunc amabis? cujus esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? At tu, Catulle, destinatus obdura! |
| Quis hoc potest videre,
quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata Gallia habebat ante et ultima Britannia? Cinaede Romule, hoc videbis et feres? Et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia, ut albulus columbus aut Adoneus? Cinaede Romule, hoc videbis et feres? Es impudicus et vorax et aleo. Eone nomine, imperator unice, fuisti in ultima occidentis insula, |
ut ista nostra
diffututa mentula ducenties comesset aut trecenties? Quid est? Alit sinistra liberalitas. Parum expatravit an parum elluatus est? Paterna prima lancinata sunt bona, secunda praeda Pontica, inde tertia Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus; nunc Galliae timetur et Britanniae. Quid hunc, malum, fovetis? aut quid hic potest nisi uncta devorare patrimonia? Eone nomine, urbis o potissimi socer generque, perdidistis omnia? |
| "Agite ite ad alta,
Gallae, Cybeles nemora simul, simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora, aliena quae petentes velut exsules loca sectam meam exsecutae duce me mihi comites rapidum salum tulistis truculentaque pelagi, et corpus evirastis Veneris nimio odio; hilarate erae citatis erroribus animum. Mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini |
Phrygiam ad domum
Cybebes, Phrygia ad nemora deae, ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant, tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo, ubi capita Maenades vi jaciunt hederigerae, ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, ubi suevit illa divae volitare vaga cohors; quo nos decet citatis celerare tripudiis." |
| M. Tityre, tu
patulae recubans sub tegmine fagi silvestrem tenui Musam meditaris avena; nos patriae fines et dulcia linquimus arva, nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas. T. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit. Namque erit ille mihi semper deus: illius aram saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere quae vellem calamo permisit agresti. M. Non equidem invideo, miror magis: undique totis usque adeo turbatur agris. En ipse capellas protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco. |
Hic inter densas
corylos modo namque gemellos, spem gregis, a!, silice in nuda conixa reliquit. Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, de caelo tactas memini praedicere quercus. Sed tamen iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. T. Urbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus pastores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos noram, sic parvis componere magna solebam. Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes quantum lenta solent inter viburna cupressi. |
| Anna soror, quae me suspensam
insomnia terrent! Quis novus hic nostris successit sedibus hospes! quem sese ore ferens! quam forti pectore et armis! Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille jactatus fatis! quae bella exhausta canebat! Si mihi non animo fixum immotumque sederet ne cui me vinclo vellem sociare jugali postquam primus amor deceptam morte fefellit, si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. |
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei conjugis, et sparsos fraterna caede Penates, solus hic inflexit sensus animumque labantem impulit: agnosco veteris vestigia flammae. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentes umbras Erebi, noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo aut tua jura resolvo. Ille meos primus qui me sibi junxit amores abstulit: ille habeat secum servetque sepulcro. |
| Parcius junctas
quatiunt fenestras jactibus crebris juvenes protervi, nec tibi somnos adimunt, amatque janua limen, quae prius multum facilis
movebat Invicem moechos anus arrogantes |
cum tibi flagrans
amor et libido quae solet matres furiare equorum saeviet circa jecur ulcerosum, non sine questu laeta quod pubes hedera virenti |
| Persicos odi, puer,
apparatus: displicent nexae philyra coronae; mitte sectari rosa quo locorum sera moretur. |
Simplici myrto nihil
allabores sedulus curo: neque te ministrum dedecet myrtus neque me sub arta vite bibentem. |
| Eheu fugaces, Postume,
Postume, labuntur anni, nec pietas moram rugis et instanti senectae afferet indomitaeque morti, non si trecenis, quotquot eunt
dies, compescit unda, scilicet
omnibus, |
Frustra cruento Marte
carebimus fractisque rauci fluctibus Hadriae, frustra per autumnos nocentem corporibus metuemus Austrum: visendus ater flumine languido Linquenda tellus et domus et placens |
Absumet heres Caecuba
dignior servata centum clavibus, et mero tinguet pavimentum superbo, pontificum potiore cenis. |
| Donec gratus
eram tibi, nec quisquam potior bracchia candidae cervici juvenis dabat, Persarum vigui rege beatior. Donec non alia magis Me nunc Thressa Chloe regit, |
Me torret face
mutua Thurini Calais filius Ornyti, pro quo bis patiar mori, si parcent puero fata superstiti. Quid si prisca redit
Venus, Quamquam sidere pulchrior |
| Exegi monumentum aere
perennius regalique situ pyramidum altius, quod non imber edax, non aquilo impotens possit diruere aut innumerabilis annorum series et fuga temporum. |
scandet cum tacita
virgine pontifex: Dicar, qua violens obstrepit Aufidus et qua pauper aquae Daunus agrestium regnavit populorum, ex humili potens princeps Aeolium carmen ad
Italos |
| Beatus ille qui procul
negotiis, ut prisca gens mortalium, paterna rura bobus exercet suis solutus omni fenore: neque excitatur classico miles truci neque horret iratum mare, forumque vitat et superba civium potentiorum limina. Ergo aut adulta vitium propagine altas maritat populos, aut in reducta valle mugientium prospectat errantes greges, inutilesve falce ramos amputans feliciores inserit, aut pressa puris mella condit amphoris, aut tondet infirmas oves, vel cum decorum mitibus pomis caput Autumnus agris extulit, |
ut gaudet insitiva
decerpens pira certantem et uvam purpurae, qua muneretur te, Priape, et te, pater Silvane, tutor finium. Libet jacere modo sub antiqua ilice, modo in tenaci gramine: labuntur altis interim ripis aquae, queruntur in silvis aves, fontesque lymphis obstrepunt manantibus, somnos quod invitet leves. At cum tonantis annus hibernus Jovis imbres nivesque comparat, aut trudit acris hinc et hinc multa cane apros in obstantes plagas, aut amite levi rara tendit retia turdis edacibus dolos, pavidumque leporem et advenam laqueo gruem jucunda captat praemia. |
| Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursae me tenet, adstricto terra perusta gelu. Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes vixque satis noti nomina pauca loci. Ulterius nihil est nisi non habitabile frigus: heu quam vicina est ultima terra mihi! at longe patria est, longe carissima coniunx, quicquid et haec nobis post duo dulce fuit. Sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est corpore: sunt animo cuncta videnda meo. ante oculos errant domus Urbsque et forma locorum, acceduntque suis singula facta locis. Conjugis ante oculos sicut praesentis imago: illa meos casus ingravat, illa levat; ingravat hoc quod abest, levat hoc quod praestat amorem, impositumque sibi firma tuetur onus. |
Vos quoque pectoribus nostris
haeretis, amici, dicere quos cupio nomine quemque suo; sed timor officium cautus compescit, et ipsos in nostro poni carmine nolle puto. Ante volebatis, gratique erat instar honoris versibus in nostris nomina vestra legi; quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemq alloquar, et nulli causa timoris ero, nec meus indicio latitantes versus amicos protrahet. Occulte, si quis amavit, amet. Scite tamen, quamvis longa regione remotus absim, vos animo semper adesse meo, et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate, fidam projecto neve negate manum – prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam contacti simili sorte rogetis idem. |
| Occurrit tibi nemo quod
libenter, quod, quacumque venis, fuga est et ingens circa te, Ligurine, solitudo, quid sit, scire cupis? Nimis poeta es. Hoc valde vitium periculosum est. Non tigris catulis citata raptis, non dipsas medio perusta sole, nec sic scorpios improbus timetur. Nam tantos, rogo, quis ferat labores? |
Et stanti legis et
legis sedenti, currenti legis et legis cacanti. In thermas fugio: sonas ad aurem. Piscinam peto: non licet natare. Ad cenam propero: tenes euntem. Ad cenam venio: fugas edentem. Lassus dormio: suscitas jacentem. Vis quantum facias mali videre? Vir justus, probus, innocens timeris. |
| Hanc tibi, Fronto
pater, genetrix Flaccilla, puellam oscula commendo deliciasque meas, parvola ne nigras horrescat Erotion umbras oraque Tartarei prodigiosa canis. Impletura fuit sextae modo frigora brumae, vixisset totidem ni minus illa dies. |
Inter tam veteres ludat
lasciva patronos, et nomen blaeso garriat ore meum. Mollia non rigidus caespes tegat ossa, nec illi, terra, gravis fueris: non fuit illa tibi. |
| Nos urbem colimus tenui
tibicine fultam magna parte sui; nam sic labentibus obstat vilicus, et veteris rimae cum texit hiatum, securos pendente jubet dormire ruina. Vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli nocte metus. Jam poscit aquam, jam frivola transfert Ucalegon, tabulata tibi jam tertia fumant, tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis, ultimus ardebit quem tegula sola tuetur a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae. |
Lectus erat Codro
Procula minor, urceoli sex ornamentum abaci, nec non et parvolus infra cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron; jamque vetus Graecos servabat cista libellos, et divina opici rodebant carmina mures. Nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud perdidit infelix totum nihil. Ultimus autem aerumnae est cumulus quod nudum et frusta rogantem nemo cibo, nemo hospitio tectoque juvabit. |
| Ebrius ac petulans, qui
nullum forte cecidit, dat poenas: noctem patitur lugentis amicum Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus. Ergo non aliter poterit dormire: quibusdam somnum rixa facit. Sed quamvis improbus annis atque mero fervens, cavet hunc quem coccina laena vitari jubet et comitum longissimus ordo, multum praeterea flammarum et aenea lampas. Me, quem luna solet deducere vel breve lumen candelae, cujus dispenso et tempero filum, contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae, si rixa est ubi tu pulsas, ego vapulo tantum. |
Stat contra starique
jubet: parere necesse est – nam quid agas cum te furiosus cogat et idem fortior? "Unde venis?" exclamat. "Cujus aceto, cujus conche tumes? Quis tecum sectile porrum sutor et elixi vervecis labra comedit? Nil mihi respondes? Aut dic aut accipe calcem. Ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?" Dicere si temptes aliquid tacitusve recedas, tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde irati faciunt. Libertas pauperis haec est: pulsatus rogat et pugnis concisus adorat ut liceat paucis cum dentibus inde reverti. |
Animula vagula blandula,
hospes comesque
corporis,
quae nunc abibis in loca
pallidula, rigida, nudula,
nec, ut
soles, dabis jocos [...]